monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, Homiliae, 1, 6, 3
Transeamus, inquiunt, usque Bethleem, et videamus hoc verbum quod factum est. Transeamus ergo et nos, fratres charissimi, cogitando usque Bethleem civitatem David, et recolamus amando quod in ea Verbum caro factum est, atque eius incarnationem dignis celebremus honoribus. Transeamus, abiectis concupiscentiis carnalibus, toto mentis desiderio usque Bethleem supernam, id est, domum panis vivi non manufactam, sed aeternam in coelis, et recolamus amando quia Verbum caro factum est. Illuc carne ascendit, ibi in dextra Dei Patris sedet. Illo eum tota virtutum instantia sequamur, et sollicita cordis et corporis castigatione procuremus, ut quem illi in praesepio videre vagientem, nos in Patris solio mereamur videre regnantem.